Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/419

Haec pagina emendata est
415
de l’origine et de la nature des affections


EXPLICATIO

Dico primo. Affectum seu passionem animi esse confusam ideam. Nam Mentem eatenus tantum pati ostendimus (vide Prop. 3 hujus), quatenus ideas inadæquatas sive confusas habet. Dico deinde, qua Mens majorem vel minorem sui Corporis, vel alicujus ejus partis, existendi vim, quam antea, affirmat. Omnes enim corporum ideæ, quas habemus, magis nostri Corporis actualem constitutionem (per Coroll. 2 Prop. 16 p. II), quam corporis externi naturam indicant ; at hæc, quæ affectus formam constituit, Corporis, vel alicujus ejus partis, constitutionem indicare vel exprimere debet, quam ipsum Corpus vel aliqua ejus pars habet, ex eo, quod ipsius agendi potentia sive existendi vis augetur vel minuitur, juvatur vel coercetur. Sed notandum, cum dico, majorem vel minorem