Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/416

Haec pagina emendata est
412
éthique


XLVIII

Libido est etiam Cupiditas et Amor in commiscendis corporibus.

EXPLICATIO

Sive hæc coeundi Cupiditas moderata sit, sive non sit, Libido appellari solet. Porro hi quinque affectus (ut in Schol. Prop. 56 hujus monui) contrarios non habent. Nam Modestia species est Ambitionis, de qua vide Schol. Prop. 29 hujus. Temperantiam deinde, Sobrietatem, et Castitatem Mentis potentiam, non autem passionem indicare, jam etiam monui. Et tametsi fieri potest, ut homo avarus, ambitiosus, vel timidus a nimio cibo, potu, et coitu, abstineat ; Avaritia tamen, Ambitio et Timor luxuriæ, ebrietati, vel libidini non sunt contrarii. Nam avarus in cibum et potum alienum se[1] ingurgitare plerumque desiderat. Ambi-

  1. L'addition de se paraît nécessaire pour la correction.