Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/413

Haec pagina emendata est
409
de l’origine et de la nature des affections


XLII

Consternatio dicitur de eo, cujus Cupiditas malum vitandi coercetur admiratione mali, quod timet.

EXPLICATIO

Est itaque Consternatio Pusillanimitatis species. Sed quia Consternatio ex duplici Timore oritur, ideo commodius definiri potest, quod sit Metus, qui hominem stupefactum aut fluctuantem ita continet, ut is malum amovere non possit. Dico stupefactum, quatenus ejus Cupiditatem malum amovendi admiratione coerceri intelligimus. Fluctuantem autem dico, quatenus concipimus eandem Cupiditatem coerceri Timore alterius mali, quod ipsum æque cruciat : unde fit, ut, quodnam ex duobus avertat, nesciat. De his vide Schol. Prop. 39 et Schol. Prop. 52 hujus. Cæterum de Pusillanimitate et Audacia vide Schol. Prop. 51 hujus.