Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/412

Haec pagina emendata est
408
éthique


XL

Audacia est Cupiditas, qua aliquis incitatur ad aliquid agendum cum periculo, quod ejus æquales subire metuunt.

XLI

Pusillanimitas dicitur de eo, cujus Cupiditas coercetur timore periculi, quod ejus æquales subire audent.

EXPLICATIO

Est igitur Pusillanimitas nihil aliud, quam Metus alicujus mali, quod plerique non solent metuere ; quare ipsam ad Cupiditatis affectus non refero. Eandem tamen hic explicare volui, quia, quatenus ad Cupiditatem attendimus, affectui Audaciæ revera opponitur.