Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/409

Haec pagina emendata est
405
de l’origine et de la nature des affections


EXPLICATIO

Qui fugit, quia alios fugere, vel qui timet, quia alios timere videt ; vel etiam ille, qui ex eo, quod aliquem manum suam combussisse videt, manum ad se contrahit, corpusque movet, quasi ipsius manus combureretur ; eum imitari quidem alterius affectum, sed non eundem æmulari dicemus ; non quia aliam æmulationis, aliam imitationis novimus causam, sed quia usu factum est, ut illum tantum vocemus æmulum, qui id, quod honestum utile, vel jucundum esse judicamus, imitatur. Cæterum de Æmulalionis causa vide Propositionem 27 hujus Partis cum ejus Scholio. Cur autem huic affectui plerumque juncta sit Invidia, de eovide Propositionem 32 hujus cum ejusdem Scholio.

XXXIV

Gratia seu Gratitudo est Cupiditas, seu Amoris studium, quo ei bene-