Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/404

Haec pagina emendata est
400
éthique


omnibus contemni, idque dum reliqui nihil minus cogitant, quam ipsum contemnere. Potest præterea homo de se minus justo sentire, si aliquid de se in præsenti neget cum relatione ad futurum tempus, cujus est incertus ; ut quod neget, se nihil certi posse concipere, nihilque nisi prava vel turpia posse cupere vel agere, etc. Possumus deinde dicere, aliquem de se minus justo sentire, cum videmus, ipsum ex nimio pudoris metu ea non audere, quæ alii ipsi æquales audent. Hunc igitur affectum possumus Superbiæ opponere, quem Abjectionem vocabo ; nam ut ex Acquiescentia in se ipso Superbia, sic ex Humilitate Abjectio oritur, quæ proinde a nobis sic definitur.

XXIX

Abjectio est de se præ Tristitia minus justo sentire.