Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/402

Haec pagina emendata est
398
éthique


ligimus. Parentes nimirum, illos exprobrando, liberosque propter eosdem sæpe objurgando, hos contra suadendo et laudando, effecerunt, ut Tristitiæ commotiones illis, Lætitiæ vero his jungerentur. Quod ipsa etiam experientia comprobatur. Nam consuetudo et Religio non est omnibus eadem, sed contra, quæ apud alios sacra, apud alios profana, et quæ apud alios honesta, apud alios turpia sunt. Prout igitur unusquisque educatus est, ita facti alicujus pœnitet, vel eodem gloriatur.

XXVIII

Superbia est de se præ Amore sui plus justo sentire.

EXPLICATIO

Differt igitur Superbia ab Existimatione, quod hæc ad objectum