Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/401

Haec pagina emendata est
397
de l’origine et de la nature des affections


comitante idea alicujus facti, quod nos ex Mentis libero decreto fecisse credimus, tum Pœnitentiae opponitur, quæ a nobis sic definitur :

XXVII

Pœnitentia est Tristitia concomitante idea alicujus facti, quod nos ex libero Mentis decreto fecisse credimus.

EXPLICATIO

Horum affectuum causas ostendimus in Schol. Prop. 51 hujus, et Prop. 53, 54 et 55 hujus, ejusque Schol. De libero autem Mentis decreto vide Schol. Prop. 35 p. II. Sed hic præterea notandum venit, mirum non esse, quod omnes omnino actus, qui ex consuetudine pravi vocantur, sequatur Tristitia, et illos, qui recti dicuntur, Lætitia. Nam hoc ab educatione potissimum pendere, facile ex supra dictis intel-