Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/392

Haec pagina emendata est
388
éthique


XII

Spes est inconstans Lætitia, orta ex idea rei futuræ vel præteritæ, de cujus eventu aliquatenus dubitamus.

XIII

Metus est inconstans Tristitia, orta ex irea rei futuræ vel præteritæ, de cujus eventu aliquatenus dubitamus (vide de his Schol. 2 Prop. 18 hujus).

EXPLICATIO

Ex his definitionibus sequitur, non dari Spem sine Metu, neque Metum sine Spe. Qui enim Spe pendet et de rei eventu dubitat, is aliquid imaginari supponitur, quod rei futuræ existentiam secludit; atque adeo ea-