Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/390

Haec pagina emendata est
386
éthique


IX

Aversio est Tristitia concomitante idea alicujus rei, quæ per accidens causa est Tristitiæ (de his vide Prop. 15 Schol. hujus).

X

Devotio est Amor erga eum, quem admiramur.

EXPLICATIO

Admirationem oriri ex rei novitate, ostendimus Propositione 52 hujus. Si igitur contingat, ut id, quod admiramur, sæpe imaginemur, idem admirari desinemus ; atque adeo videmus, Devotionis affectum facile in simplicem Amorem degenerare.