Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/388

Haec pagina emendata est
384
éthique


EXPLICATIO

Hæc Definitio satis clare Amoris essentiam explicat ; illa vero Auctorum, qui definiunt Amorem esse voluntatem amantis se jungendi rei amatæ, non Amoris essentiam, sed ejus proprietatem exprimit, et, quia Amoris essentia non satis ab Auctoribus perspecta fuit, ideo neque ejus proprietatis ullum clarum conceptum habere potuerunt ; et hinc factum, ut eorum definitionem admodum obscuram esse omnes judicaverint. Verum notandum, cum dico, proprietatem esse in amante, se voluntate jungere rei amatæ, me per voluntatem non intelligere consensum, vel animi deliberationem seu liberum decretum (nam hoc fictitium esse demonstraviinus Propositione 48 partis II), nec etiam Cupiditatem sese jungendi rei amatæ, quando abest, vel perseverandi in ipsius præsentia, quando adest ; potest namque amor absque hac aut illa Cupiditate