Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/387

Haec pagina emendata est
383
de l’origine et de la nature des affections


aliis nominibus indicari soleant, quando ad objecta, quæ admiramur, referuntur ; quæ quidem ratio me ex æquo movet, ut etiam Contemptus definitionem his adjungam.

V

Contemptus est rei alicujus imaginatio, quæ Mentem adeo parum tangit, ut ipsa Mens ex rei præsentia magis moveatur ad ea imaginandum, quæ in ipsa re non sunt, quam quæ in ipsa sunt (vide Schol. Prop. 52 hujus).

Definitiones Venerationis et Dedignationis missas hic facio, quia nulli, quod sciam, affectus ex his nomen trahunt.

VI

Amor est Lætitia concomitante idea causæ externæ.