Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/385

Haec pagina emendata est
381
de l’origine et de la nature des affections


affectus actus est, qui propterea nullus alius esse potest, quam actus transeundi ad minorem perfectionem hoc est, actus quo hominis agendi potentia minuitur vel coercetur (vide Schol. Prop. 11 hujus). Cæterum definitiones Hilaritatis, Titillationis, Melancholiæ, et Doloris omitto, quia ad Corpus potissimum referuntur, et non nisi Lætitiæ aut Tristitiæ sunt species.

IV

Admiratio est rei alicujus imaginatio, in qua Mens defixa propterea manet, quia hæc singularis imaginatio nullam cum reliquis habet connexionem (vide Prop. 52 hujus cum ejusdem Schol.)

EXPLICATIO

In Scholio Propositionis 18 Partis II ostendimus, quænam sit causa