Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/384

Haec pagina emendata est
380
éthique


III

Tristitia est hominis transitio a majore ad minorem perfectionem.

EXPLICATIO

Dico transitionem. Nam Laetitia non est ipsa perfectio. Si enim homo cum perfectione, ad quam transit, nasceretur, ejusdem absque Lætitiæ affectu compos esset ; quod clarius apparet ex Tristitiæ affectu, qui huic est contrarius. Nam quod Tristitia in transitione ad minorem perfectionem consistit, non autem in ipsa minore perfectione, nemo negare potest quandoquidem homo eatenus contristari nequit, quatenus alicujus perfectionis est particeps. Nec dicere possumus, quod Tristitia in privatione majoris perfectionis consistat ; nam privatio nihil est, Tristitiæ autem