Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/383

Haec pagina emendata est
379
de l’origine et de la nature des affections


suæ Cupiditatis sive appetitus esse conscia. Igitur, ut hujus conscientiæ causam involverem, necesse fuit (per eandem Prop.) addere, quatenus ex data quacunque ejus affectione determinata, etc. Nam per affectionem humanæ essentiæ quamcunque ejusdem essentiæ constitutionem intelligimus, sive ea sit innata, sive adventicia[1], sive quod ipsa per solum Cogitationis, sive per solum Extensionis attributum concipiatur, sive denique quod ad utrumque simul referatur. Hic igitur Cupiditatis nomine intelligo hominis quoscunque conatus, impetus, appetitus, et volitiones, qui pro varia ejusdem hominis constitutione varii, et non raro adeo sibi invicem oppositi sunt, ut homo diversimode trahatur, et, quo se vertat, nesciat.

II

Lætitia est hominis transitio a minore ad majorem perfectionem.

  1. J'ajoute au texte de Land les mots sive adventicia, nécessaires au sens, et qui se trouvent dans la traduction de Glazemaker