Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/382

Haec pagina emendata est
378
éthique


EXPLICATIO

Diximus supra in Scholio Propositions 9 hujus Partis, Cupiditatem esse appetitum cum ejusdem conscientia ; appetitum autem esse ipsam hominis essentiam, quatenus determinata est ad ea agendum quæ ipsius conservationi inserviunt. Sed in eodem Scholio etiam monui, me revera inter humanum appetitum et Cupiditatem nullam agnoscere differentiam. Nam sive homo sui appetitus sit conscius, sive non sit, manet tamen appetitus unus idemque ; a que adeo, ne tautologiam committere viderer, Cupiditatem per appetitum explicare nolui, sed eandem ita definire studui, ut omnes humanæ naturæ conatus, quos nomine appetitus, voluntatis, cupiditatis, vel impetus significamus, una comprehenderem. Potueram enim dicere, Cupiditatem esse ipsam hominis essentiam, quatenus determinata concipitur ad aliquid agendum ; sed ex hac definitione (per Prop. 23 p. II) non sequeretur, quod Mens possit