Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/381

Haec pagina emendata est
377
de l’origine et de la nature des affections


consequenter cibi, quem appetebamus, præsentia odiosa erit, et hoc est quod Fastidium et Tædium vocamus. Cæterum Corporis affectiones externas, quæ in affectibus observantur, ut sunt tremor, livor, singultus, risus, etc., neglexi, quia ad solum Corpus absque ulla ad Mentem relatione referuntur. Denique de affectuum definitionibus quædam notanda sunt, quas propterea hic ordine repetam, et quid in unaquaque observandum est, iisdem interponam.


AFFECTUUM DEFINITIONES
I

Cupiditas est ipsa hominis essentia, quatenus ex data quacunque ejus affectione determinata concipitur ad aliquid agendum.