Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/379

Haec pagina emendata est
375
de l’origine et de la nature des affections


mositatem, et quæ alterius etiam utile intendunt, ad Generositatem refero. Temperantia igitur, Sobrietas, et Animi in periculis Præsentia, etc. Animositatis sunt species ; Modestia autem, Clementia, etc., species Generositatis sunt. Atque his puto me præcipuos affectus, animique fluctuationes, quæ ex compositione trium primitivorum affectuum, nempe Cupiditatis, Lætitiæ, et Tristitiæ oriuntur, explicuisse, perque primas suas causas ostendisse. Ex quibus apparet, nos a causis externis multis modis agitari, nosque perinde ut maris undæ, a contrariis ventis agitatæ, fluctuari, nostri eventus atque fati inscios. At dixi, me præcipuos tantum, non omnes, qui dari possunt, animi conflictus ostendisse. Nam eadem via, qua supra, procedendo, facile possumus ostendere, Amorem esse junctum Pœnitentiæ, Dedignationi, Pudori, etc. Imo unicuique ex jam dictis clare constare credo, affectus tot modis alii cum aliis posse-