Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/377

Haec pagina emendata est
373
de l’origine et de la nature des affections


natur (per Prop. 9 hujus). At per conatum Cupiditatem intelligimus (per ejusdem Schol.) ; ergo Cupiditas ad nos refertur, etiam quatenus întelligimus, sive (per Prop. 1 hujus) quatenus agimus. Q. E. D.

PROPOSITIO LIX

Inter omnes affectus, qui ad Mentem, quatenus agit, referuntur, nulli sunt, quam qui ad Lætitiam vel Cupiditatem referuntur.

DEMONSTRATIO

Omnes affectus ad Cupiditatem, Lætitiam, vel Tristitiam referuntur, ut eorum quas dedimus, definitiones ostendunt. Per Tristitiam autem intelligimus, quod Mentis cogitandi potentia minuitur vel coercetur (per Prop. 11 hujus et ejus Schol.) ; adeoque Mens quatenus contristatur,