Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/376

Haec pagina emendata est
372
éthique


PROPOSITIO LVIII

Præter Lætitiam et Cupiditatem, quæ passiones sunt, alii Lætitiæ et Cupiditatis affectus dantur, qui ad nos, quatenus agimus, referuntur.

DEMONSTRATIO

Cum Mens se ipsam suamque agendi potentiam concipit, lætatur (per Prop. 53 hujus) : Mens autem se ipsam necessario contemplatur, quando veram sive adæquatam ideam concipit (per Prop. 43 p. II). At Mens quasdam ideas adæquatas concipit (per Schol. 2 Prop. 40 p. II). Ergo eatenus etiam lætatur, quatenus ideas adæquatas concipit, hoc est (per Prop. 1 hujus) quatenus agit. Deinde Mens tam quatenus claras et distinctas, quam quatenus confusas habeL ideas, in suo esse persevare co-