Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/373

Haec pagina emendata est
369
de l’origine et de la nature des affections


DEMONSTRATIO

Hæc Propositio patet ex Axiom. 1, quod vide post Lem. 3 Schol. Prop. 13, p. 2. At nihilominus eandem ex trium primitivorum affectuum definitionibus demonstrabimus.

Omnes affectus ad Cupiditatem, Lætitiam, vel Tristitiam referuntur, ut eorum quas dedimus definitiones ostendunt. At Cupiditas est ipsa uniuscujusque natura seu essentia (vide ejus Defin. in Schol. Prop. 9 ujus) ; ergo uniuscujusque individui Cupiditas a Cupiditate alterius tantum discrepat, quantum natura seu essentia unius ab essentia alterius differt. Lætitia deinde et Tristitia passiones sunt, quibus uniuscujusque potentia seu conatus in suo esse perseverandi, augetur vel minuitur, juvatur vel coercetur (per Prop. 11 hujus et ejus Schol.). At per conatum in suo esse perseverandi, quatenus ad Mentem et Corpus simul refertur. Appetitum et Cupiditatem intelligimus (vide Schol. Prop. 9