Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/371

Haec pagina emendata est
367
de l’origine et de la nature des affections


SCHOLIUM

Inter affectuum species, quæ (per Prop. præc.) perplurimæ esse debent, insignes sunt Luxuria, Ebrietas, Libido, Avaritia et Ambitio, quæ non nisi Amoris vel Cupiditatis sunt notiones, quæ hujus utriusque affectus naturam explicant per objecta, ad quæ referuntur. Nam per Luxuriam, Ebrietatem, Libidinem, Avaritiam, et Ambitionem nihil aliud intelligimus, quam convivandi, potandi, coeundi, divitiarum et gloriæ immoderatum Amorem vel Cupiditatem. Præterea hi affectus, quatenus eos per solum objectum, ad quod referuntur, ab aliis distinguimus, contrarios non habent. Nam Temperantia, quam Luxuriæ, et Sobrietas, quam Ebrietati, et denique Castitas, quam Libidini opponere solemus, affectus seu passiones non sunt, sed animi indicant potentiam, quæ hos affectus