Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/370

Haec pagina emendata est
366
éthique


animi Fluctuatione, etc., intelligendum est : ac proinde Lætitiæ, Tristitiæ, Amoris, Odii, etc., tot species necessario dantur, quot sunt species objectorum, a quibus afficimur. At Cupiditas est ipsa uniuscujusque essentia, seu natura, quatenus ex data quacunque ejus constitutione determinata concipitur ad aliquid agendum (vid. Schol. Prop. 9 hujus) ; ergo, prout unusquisque a causis externis hac aut illa Lætitiæ, Tristitiæ, Amoris, Odii, etc., specie afficitur, hoc est, prout ejus natura hoc aut alio modo constituitur, ita ejus Cupiditas alia atque alia esse, et natura unius a natura alterius Cupiditatis tantum differre necesse est, quantum affectus, a quibus unaquæque oritur, inter se differunt. Dantur itaque tot species Cupiditatis, quot sunt species Lætitiæ, Tristitiæ, Amoris, etc., et consequenter (per jam ostensa) quot sunt objectorum species, a quibus afficimur. Q. E. D.