Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/369

Haec pagina emendata est
365
de l’origine et de la nature des affections


vel ex his derivantur, passiones sunt (per Schol. Prop. 11 hujus) ; nos autem (per Prop. 1 hujus) necessario patimur, quatenus ideas habemus inadæquatas ; et quatenus easdem habemus (per Prop. 3 hujus), eatenus tantum patimur, hoc est (vid. Schol. 1 Prop. 40 p. II), eatenus tantum necessario patimur, quatenus imaginamur, sive (vid. Prop. 17 p. II cum ejus Schol.) quatenus afficimur affectu, qui naturam nostri Corporis et naturam corporis externi involvit. Natura igitur uniuscujusque passionis ita necessario debet explicari, ut objecti, a quo afficimur, natura exprimatur. Nempe Lætitia, quæ ex objecto ex. gr. A oritur, naturam ipsius objecti A, et Lætitia, quæ ex objecto B oritur ; ipsius objecti B naturam involvit ; atque adeo hi duo Lætitiæ affectus natura sunt diversi, quia ex causis diversæ naturæ oriuntur. Sic etiam Tristitiæ affectus, qui ex uno objecto oritur, diversus natura est a Tristitia, quæ ab alia causa oritur ; quod etiam de Amore, Odio, Spe, Metu,