Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/368

Haec pagina emendata est
364
éthique


admiramur, id fit (ut ex ipsa Prop. patet) quia has virtutes et singulariter inesse, et non ut nostræ naturæ communes imaginamur ; adeoque easdem ipsi non magis invidebimus, quam arboribus altitudinem, et leonibus fortitudinem, etc.

PROPOSITIO LVI

Lætitiæ, Tristitiæ, et Cupiditatis, et consequenter uniuscujusque affectus, qui ex his componitur, ut animi Fluctuationis, vel qui ab his derivatur nempe Amoris, Odii, Spei, Metus, etc., tot species dantur, quot sunt species objectorum, a quibus afficimur.

DEMONSTRATIO

Lætitia et Tristitia, et consequenter affectus, qui ex his componuntur