Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/367

Haec pagina emendata est
363
de l’origine et de la nature des affections


Prop. 13 hujus) Tristitia, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus) affectio, qua hominis agendi potentia seu conatus coercetur. At homo (per Schol. Prop. 9 hujus) nihil agere conatur neque cupit, nisi quod ex data sua natura sequi potest ; ergo homo nullam de se agendi potentiam seu (quod idem est) virtutem prædicari cupiet, quæ naturæ alterius est propria, et suæ aliena ; adeoque ejus Cupiditas coerceri, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus) ipse contristari, nequit ex eo, quod aliquam virtutem in aliquo ipsi dissimili contemplatur, et consequenter neque ei invidere poterit. At quidem suo æquali, qui cum ipso ejusdem naturæ supponitur. Q. E. D.

SCHOLIUM

Cum igitur supra in Scholio Propositionis 52 hujus Partis dixerimus, nos hominem venerari ex eo, quod ipsius prudentiam, fortitudinem, etc.,