Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/366

Haec pagina emendata est
362
éthique


quidem Tristitiam (per Prop. 28 hujus) amovere conabitur, idque suorum æqualium actiones perperam interpretando, vel suas quantum potest adornando. Apparet igitur, homines natura proclives esse ad Odium et Invidiam, ad quam accedit ipsa educatio. Nam parentes solo honoris et Invidiæ stimulo liberos ad virtutem concitare solent. Sed scrupulus forsan remanet, quod non raro hominum virtutes admiremur, eosque veneremur. Hunc ergo ut amoveam, sequens addam Corollarium.

COROLLARIUM

Nemo virtutem alicui, nisi æquali, invidet.

DEMONSTRATIO

Invidia est ipsum Odium (vid. Schol. Prop. 24 hujus), sive (per Schol.