Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/365

Haec pagina emendata est
361
de l’origine et de la nature des affections


corporis quam animi vires ostentare gestiat, et ut homines hac de causa sibi invicem molesti sint. Ex quibus iterum sequitur, homines natura esse invidos (vid. Schol. Prop. 24 et Schol. Prop. 32 hujus), sive ob suorum æqualium imbecillitatem gaudere, et contra propter eorundem virtutem contristari. Nam quoties unusquisque suas actiones imaginatur, toties Lætitia (per Prop. 53 hujus) afficitur, et eo majore, quo actiones plus perfectionis exprimere, et easdem distinctius imaginatur ; hoc est (per illa, quæ in Schol. 1 Prop. 40 p. II dicta sunt), quo magis easdem ab aliis distinguere et ut res singulares contemplari potest. Quare unusquisque ex contemplatione sui tunc maxime gaudebit, quando aliquid in se contemplatur, quod de reliquis negat. Sed si id, quod de se affirmat, ad universalem hominis vel animalis ideam refert, non tantopere gaudebit ; et contra contristabitur, si suas, ad aliorum actiones comparatas, imbecilliores esse imaginetur ; quam