Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/364

Haec pagina emendata est
360
éthique


agendi potentiam ponit, hic ejus conatus coercetur, sive (per Schol. Prop. 11 hujus) quod ipsa contristatur. Q. E. D.

COROLLARIUM

Hæc Tristitia magis ac magis fovetur, si se ab aliis vituperari imaginatur ; quod eodem demonstratur, ac Coroll. Prop. 53 hujus.

SCHOLIUM

Hæc Tristitia concomitante idea nostræ imbecillitatis Humilitas appellatur ; Lætitia autem, quæ ex contemplatione nostri oritur, Philautia, vel Acquiescentia in se ipso vocatur. Et quoniam hæc toties repetitur, quoties homo suas virtutes sive suam agendi potentiam contemplatur, hinc ergo etiam fit, ut unusquisque facta sua narrare, suique tam