Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/363

Haec pagina emendata est
359
de l’origine et de la nature des affections


Prop. 7 hujus) ; Mentis autem essentia (ut per se notum) id tantum, quod Mens est et potest, affirmat ; at non id, quod non est neque potest ; adeoque id tantum imaginari conatur, quod ipsius agendi potentiam affirmat sive ponit. Q. E. D.

PROPOSITIO LV

Cum Mens suam impotentiam imaginatur, eo ipso contristatur.

DEMONSTRATIO

Mentis essentia id tantum, quod Mens est et potest, affirmat, sive de natura Mentis est, ea tantummodo imaginari, quæ ipsius agendi potentiam ponunt (per Prop. præced.). Cum itaque dicimus, quod Mens, dum se ipsam contemplatur, suam imaginatur impotentiam, nihil aliud dicimus, quam quod, dum Mens aliquid imaginari conatur, quod ipsius