Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/360

Haec pagina emendata est
356
éthique


similis rebus, quas admiramur, amamus, metuimus, etc. (per Prop. 15 cum ejus Coroll. et Prop. 27 hujus), determinamur ad eandem rem admirandum, amandum, metuendum, etc. Sed si ex ipsius rei præsentia, vel accuratiore contemplatione, id omne de eadem negare cogamur, quod causa Admirationis, Amoris, Metus, etc. esse potest, tum Mens ex ipsa rei præsentia magis ad ea cogitandum, quæ in objecto non sunt, quam quæ in ipso sunt, determinata manet ; cum tamen contra ex objecti præsentia id præcipue cogitare soleat, quod id objecto est. Porro sicut Devotio ex rei, quam amamus, Admiratione, sic Irrisio ex rei, quam odimus vel metuimus, Contemptu oritur, et Dedignatio ex stultitiæ Contemptu, sicuti Veneratio ex Admiratione prudentiæ. Possumus denique, Amorem, Spem, Gloriam, et alios Affectus junctos Contemptui concipere atque inde alios præterea Affectus deducere, quos etiam nullo singulari vocabulo ab aliis distinguera solemus.