Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/359

Haec pagina emendata est
355
de l’origine et de la nature des affections


ipso hominem nobis longe antecellere contemplamur, tum Admiratio vocatur Veneratio ; alias Horror, si hominis iram, invidiam, etc., admiramur. Deinde, si hominis, quem amamus, prudentiam, industriam, etc., admiramur, Amor eo ipso (per Prop. 12 hujus) major erit, et hunc Amorem Admirationi sive Venerationi junctum Devotionem vocamus. Et ad hunc modum concipere etiam possumus Odium, Spem, Securitatem, et alios Affectus Admirationi junctos ; atque adeo plures Affectus deducere poterimus, quam qui receptis vocabulis indicari solent. Unde apparet, Affectuum nomina inventa esse magis ex eorum vulgari usu, quam ex eorundem accurata cognitione.

Admirationi opponitur Contemptus, cujus tamen causa hæc plerumque est, quod sc. ex eo, quod aliquem rem aliquam admirari, amare, metuere, etc., videmus, vel ex eo, quod res aliqua primo aspectu apparet,