Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/358

Haec pagina emendata est
354
éthique


nimus, nos in objecto aliquo aliquid singulare, quod antea nunquam vidimus, imaginari, nihil aliud dicimus, quam quod Mens, dum illud objectum contemplatur, nullum aliud in se habeat, in cujus contemplationem ex contemplatione illius incidere potest ; atque adeo ad illud solum contemplandum determinata est. Ergo objectum, etc. Q. E. D.

SCHOLIUM

Hæc Mentis affectio, sive rei singularis imaginatio, quatenus sola in Mente versatur, vocatur Admiratio ; quæ si ab objecto, quod timemus, moveatur, Consternatio dicitur, quia mali Admiratio hominem suspensum in sola sui contemplatione ita tenet, ut de aliis cogitare non valeat, quibus illud malum vitare posset. Sed si id, quod admiramur, sit hominis alicujus prudentia, industria, vel aliquid hujusmodi, quia eo