Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/357

Haec pagina emendata est
353
de l’origine et de la nature des affections


vehementissimi sunt, quia homines se liberos esse credunt (vid. Prop. 49 hujus).

PROPOSITIO LII

Objectum, quod simul cum aliis antea vidimus, vel quod nihil habere imaginamur, nisi quod commune est pluribus, non tamdiu contemplabimur, ac illud, quod aliquid singulare habere imaginamur.

DEMONSTRATIO

Simulatque objectum, quod cum aliis vidimus, imaginamur, statim et aliorum recordamur (per Prop. 18 p. II, cujus etiam Schol. vide), et sic ex unius contemplatione statim in contemplationem alterius incidimus. Atque eadem est ratio objecti, quod nihil habere imaginamur, nisi quod commune est pluribus. Nam eo ipso supponimus, nos nihil in eo contemplari, quod antea cum aliis non viderimus. Verum cum suppo-