Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/356

Haec pagina emendata est
352
éthique


videbitur, qui malum timet, quod ego contemnere soleo ; et si insuper ad hoc attendam, quod ejus Cupiditas coercetur timore mali, quod me continere nequit, ipsum pusillanimem esse dicam ; et sic unusquisque judicabit. Denique ex hac hominis natura et judicii inconstantia, ut et quod homo sæpe ex solo affectu de rebus judicat, et quod res, quas ad Lætitiam vel Tristitiam facere credit, quasque propterea (per Prop. 28 hujus), ut fiant, promovere, vel amovere conatur, sæpe non nisi imaginariæ sint ; ut jam taceam alia, quæ in 2 Parte ostendimus, de rerum incertitudine ; facile concipimus, hominem posse sæpe in causa esse, tam ut contristetur, quam ut lætetur, sive ut tam Tristitia quam Lætitia afficiatur, concomitante idea sui tanquam causa ; atque adeo facile intelligimus, quid Pœnitentia, et quid Acquiescentia in se ipso sit. Nempe Pœnitentia est Tristitia concomitante idea sui, et Acquiescentia in se ipso est Lætitia concomitante idea sui, tanquam causa, et hi affectus