Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/353

Haec pagina emendata est
349
de l’origine et de la nature des affections


Propositione 25 hujus sequitur, nos natura ita esse constitutos, ut ea, quæ speramus, facile, quæ autem timemus, difficile credamus, et ut de iis plus minusve justo sentiamus. Atque ex his ortæ sunt Superstitiones, quibus homines ubique conflictantur. Cæterum non puto operæ esse pretium, animi hic ostendere fluctuationes, quæ ex Spe et Metu oriuntur ; quandoquidem ex sola horum affectuum definitione sequitur, non dari Spem sine Metu, neque Metum sine Spe (ut fusius suo loco explicabimus) ; et præterea quandoquidem, quatenus aliquid speramus aut metuimus, eatenus idem amamus vel odio habemus ; atque adeo quicquid de Amore et Odio diximus, facile unusquisque Spei et Metui applicare poterit.

PROPOSITIO LI

Diversi homines ab uno eodemque objecto diversimode affici possunt, et