Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/350

Haec pagina emendata est
346
éthique


esse consideratur. Hoc itaque prorsus vel ex parte sublato, affectus quoque erga Petrum prorsus vel parte diminuitur. Q. E. D.

PROPOSITIO XLIX

Amor et Odium erga rem, quam liberam esse imaginamur, major ex pari causa uterque debet esse, quam erga necessariam.

DEMONSTRATIO

Res, quam liberam esse imaginamur, debet (per Defin. 7 p. I) per se absque aliis percipi. Si igitur eandem Lætitiæ vel Tristitiæ causam esse imaginemur, eo ipso (per Schol. Prop. 13 hujus) eandem amabimus vel odio habebimus, idque (per Prop. præced.) summo Amore vel Odio, qui