Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/349

Haec pagina emendata est
345
de l’origine et de la nature des affections


eodem liberati sunt, quæque eos de novo securos reddit ; atque adeo de novo lætantur.

PROPOSITIO XLVIII

Amor et Odium ex. gr. erga Petrum destruitur, si Tristitia, quam hoc, et Lætitia, quam ille involvit, ideæ alterius causæ jungatur ; et eatenus uterque diminuitur, quatenus imaginamur Petrum non solum fuisse alterutrius causam.

DEMONSTRATIO

Patet ex sola Amoris et Odii definitione ; quam vide in Schol. Prop. 13 hujus. Nam propter hoc solum Lætitia vocatur Amor, et Tristitia Odium erga Petrum, quia scilicet Petrus hujus vel illius affectus causa