Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/348

Haec pagina emendata est
344
éthique


eatenus tantum lætatur, quatenus hæc determinatio coercetur ; et hinc fit, ut hæc Laetitia, quæ ex rei, quam odimus, malo oritur, toties repetatur, quoties ejusdem rei recordamur. Nam, uti diximus, quando ejusdem rei imago excitatur, quia hæc ipsius rei existentiam involvit, hominem determinat ad rem cum eadem Tristitia contemplandum, qua eandem contemplari solebat, cum ipsa existeret. Sed quia ejusdem rei imagini alias junxit, quæ ejusdem existentiam secludunt, ideo hæc ad Tristitiam determinatio statim coercetur, et homo de novo lætatur, et hoc toties, quoties hæc repetitio fit. Atque hæc eadem est causa, cur homines lætantur, quoties alicujus jam præteriti mali recordantur, et cur pericula, a quibus liberati sunt, narrare gaudeant. Nam ubi aliquod periculum imaginantur, idem veluti adhuc futurum contemplantur, et ad id metuendum determinantur ; quæ determinatio de novo coercetur idea libertatis, quam hujus periculi ideæ junxerunt, cum ab