Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/347

Haec pagina emendata est
343
de l’origine et de la nature des affections


DEMONSTRATIO

Patet ex Prop. 27 hujus. Nam quatenus rem nobis similem Tristitia affici imaginamur, eatenus constristamur.

SCHOLIUM

Potest hæc Propositio etiam demonstrari ex Corollario Propositionis 17 Partis II. Quoties enim rei recordamur, quamvis ipsa actu non existat, eandem tamen[1] ut præsentem contemplamur, Corpusque eodem modo afficitur ; quare quatenus rei memoria viget, eatenus homo determinatur ad eandem cum Tristitia contemplandum, quæ determinatio, manente adhuc rei imagine, coercetur quidem memoria illarum rerum, quæ hujus existentiam secludunt, sed non tollitur : atque adeo homo

  1. Au lieu de tantum, leçon de Land.