Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/344

Haec pagina emendata est
340
éthique


SCHOLIUM

Quamvis res ita se habeat, nemo tamen conabitur rem aliquam odio habere, vel Tristitia affici, ut majori hac Lætitia fruatur ; hoc est, nemo spe damnum recuperandi, damnum sibi inferri cupiet, nec ægrotare desiderabit spe convalescendi. Nam unusquisque suum esse conservare, et Tristitiam, quantum potest, amovere semper conabitur. Quod si contra concipi posset, hominem posse cupere aliquem odio habere, ut eum postea majori amore prosequatur, tum eundem odio habere semper desiderabit. Nam quo Odium majus fuerit, eo Amor erit major, atque adeo desiderabit semper, ut Odium magis magisque augeatur, et eadem de causa homo magis ac magis ægrotare conabitur, ut majori Laetitia ex restauranda valetudine postea fruatur ; atque adeo semper ægrotare conabitur, quod (per Prop. 6 hujus) est absurdum.