Haec pagina emendata est
337
de l’origine et de la nature des affections
DEMONSTRATIO
Qui rem aliquam sibi similem amat, conatur, quantum potest, efficere, ut ab ipsa contra ametur (per Prop. 33 hujus). Qui igitur præ amore in aliquem beneficium contulit, id fecit[1] desiderio, quo tenetur, ut contra ametur, hoc est (per Prop. 34 hujus) spe Gloriæ sive (per Schol. Prop. 30 hujus) Lætitiæ ; adeoque (per Prop. 12 hujus) hanc Gloriæ causam, quantum potest, imaginari, sive ut actu existentem contemplari conabitur. At (per hypothesin) aliud imaginatur, quod ejusdem causæ existentiam secludit : ergo (per Prop. 19 hujus) eo ipso contristabitur. Q. E. D.
PROPOSITIO XLIII
Odium reciproco odio augetur, et Amore contra deleri potest. |
- ↑ Au lieu de facit donné par Land.