Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/339

Haec pagina emendata est
335
de l’origine et de la nature des affections


DEMONSTRATIO

Hæc Propositio eadem via demonstratur ac præcedens. Cujus etiam Scholium vide.

SCHOLIUM

Quod si se justam Amoris causam præbuisse crediderit, gloriabitur (per Prop. 30 hujus cum ejusdem Schol.) ; quod quidem (per Prop. 25 hujus) frequentius contingit, et cujus contrarium evenire diximus, quando aliquis ab aliquo se odio haberi imaginatur (vide Schol. Prop. præced.). Porro hic reciprocus Amor, et consequenter (per Prop. 39 hujus) conatus benefaciendi ei, qui nos amat, quique (per eandem Prop. 39 hujus) nobis benefacere conatur, Gratia seu Gratitudo vocatur ; atque adeo apparet, homines longe paratiores esse ad Vindictam, quam ad referendum beneficium.