Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/338

Haec pagina emendata est
334
éthique


conabitur, quod eundem possit Tristitia afficere, atque id eidem (per Prop. 39 hujus) inferre studebit. At (per hypothesin) primum, quod hujusmodi imaginatur, est malum sibi illatum ; ergo idem statim eidem inferre conabitur. Q. E. D.

SCHOLIUM

Conatus malum inferendi ei, quem odimus, Ira vocatur ; conatus autem malum nobis illatum referendi Vindicta appellatur.

PROPOSITIO XLI

Si quis ab aliquo se amari imaginatur, nec se ullam ad id causam dedisse credit (quod per Coroll. Prop. 15 et per Prop. 16 hujus fieri potest), eundem contra amabit.