Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/336

Haec pagina emendata est
332
éthique


(per Prop. 27 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), Tristitia concomitante idea causæ externæ. At ipse (per hypothesin) nullam hujus Tristitiæ causam imaginatur præter illum, ipsum odio habet ; ergo ex hoc, quod se odio haberi ab aliquo imaginatur, Tristitia afficietur concomitante idea ejus, qui ipsum odio habet, sive (per idem Schol.) eundem odio habebit. Q. E. D.

SCHOLIUM

Quod si se justam Odii causam præbuisse imaginatur, tum (per Prop. 30 hujus et ejusdem Schol.) Pudore afficietur. Sed hoc (per Prop. 25 hujus) raro contingit. Præterea hæc Odii reciprocatio oriri etiam potest ex eo, quod Odium sequatur conatus malum inferendi ei, qui odio habetur (per Prop. 39 hujus). Qui igitur se odio haberi ab aliquo imaginatur, eundem alicujus mali sive Tristitiæ causam imaginabitur ; atque adeo Tristitia afficietur, seu Metu, concomitante idea ejus, qui ipsum odio habet, tanquam causa, hoc est, odio contra afficietur, ut supra.