Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/334

Haec pagina emendata est
330
éthique


ad eandem conducit, et, præcipue id, quod desiderio, qualecunque illud sit, satisfacit. Per malum autem omne Tristitiæ genus, et præcipue id, quod desiderium frustratur. Supra enim (in Schol. Prop. 9 hujus) ostendimus, nos nihil cupere, quia id bonum esse judicamus, sed contra id bonum vocamus, quod cupimus ; et consequenter id, quod aversamur, malum appellamus ; quare unusquisque ex suo affectu judicat seu æstimat, quid bonum, quid malum, quid melius, quid pejus, et quid denique optimum, quidve pessimum sit. Sic Avarus argenti copiam optimum, ejus autem inopiam pessimum judicat Ambitiosus autem nihil æque ac Gloriam cupit, et contra nihil æque ac Pudorem reformidat. Invido deinde nihil jucundius quam alterius infelicitas, et nihil molestius quam aliena felicitas ; ac sic unusquisque ex suo affectu rem aliquam bonam aut malam, utilem aut inutilem esse judicat. Cæterum hic affectus, quo homo ita disponitur, ut id, quod vult, nolit, vel ut id, quod non vult, velit, Timor vocatur, qui proinde nihil aliud est, quam metus