Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/332

Haec pagina emendata est
328
éthique


eo est major quo amor major est, ut et conatus efficiendi, ut res amata ipsum contra amet (vid. Prop. 33 hujus). At hi conatus odio erga rem amatam coercentur (per Coroll. Prop. 13 et per Prop. 23 hujus) ; ergo amans (per Schol. Prop. 11 hujus) hac etiam de causa Tristitia afficietur, et eo majori, quo Amor major fuerat ; hoc est, præter Tristitiam, quæ Odii fuit causa, alia ex eo oritur, quod rem amavit, et consequenter majore Tristitiæ affectu rem amatam contemplabitur, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus) majori odio prosequetur, quam si eandem non amavisset, et eo majori, quo amor major fuerat. Q. E. D.

PROPOSITIO XXXIX

Qui aliquem Odio habet, ei malum inferre conabitur, nisi ex eo majus sibi malum oriri timeat : et contra, qui aliquem amat, ei eadem lege benefacere conabitur.