Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/330

Haec pagina emendata est
326
éthique


huic conatui est contraria ; et quicquid homo Tristitia affectus conatur est Tristitiam amovere. At (per Tristitiæ Defin.) quo Tristitia major est, eo majori parti hominis agendi potentiæ necesse est opponi ; ergo quo major Tristitia est, eo majore agendi potentia conabitur homo contra Tristitiam amovere ; hoc est (per Schol. Prop. 9 hujus), eo majore cupiditate sive appetitu conabitur Tristitiam amovere. Deinde, quoniam Lætitia (per idem Schol. Prop. 11 hujus) hominis agendi potentiam auget vel juvat, facile eadem via demonstratur, quod homo, Lætitia affectus, nihil aliud cupit quam eandem conservare, idque eo majore Cupiditate, quo Lætitia major erit. Denique, quoniam Odium et Amor sunt ipsi Tristitiæ vel Lætitiæ affectus, sequitur eodem modo, quod conatus, appetitus, sive Cupiditas, quæ præ Odio vel Amore oritur, major erit pro ratione Odii et Amoris. Q. E. D.