Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/33

Haec pagina emendata est
29
De Dieu


(per Prop. præced.), hoc est (per Prop. 2), quæ aliquid inter se commune habent. Adeoque (per Prop. 3), una alterius causa esse nequit, sive una ab alia non potest produci, Q. E. D.

COROLLARIUM

Hinc sequitur, substantiam ab alio produci non posse. Nam in rerum natura nihil datur præter substantias earumque affectiones, ut patet ex Axiom. 1 et Defin. 3 et 5. Atqui a substantia produci non potest (per præced Prop.). Ergo substantia absolute ab alio produci non potest. Q. E. D.

ALITER

Demonstratur hoc etiam facilius ex absurdo contradictorio. Nam si