Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/328

Haec pagina emendata est
324
éthique


hujus) omni eo simul cum re, quæ ipsum delectavit, potiri cupiet, sive re cum omnibus iisdem circumstantiis potiri cupiet, ac cum primo eadem delectatus est. Q. E. D.

COROLLARIUM

Si itaque unam ex iis circumstantiis deficere compererit, amans contristabitur.

DEMONSTRATIO

Nam quatenus aliquam circumstantiam deficere comperit, eatenus aliquid imaginatur, quod ejus rei existentiam secludit. Cum autem ejus rei sive circumstantiæ (per Prop. præc.) sit præ amore cupidus, ergo (per Prop. 19 hujus), quatenus eandem deficere imaginatur, contristabitur. Q. E. D.